< Proverbiorum 28 >
1 [Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
2 Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.]
vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
4 [Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
5 Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.
viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.
melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
7 Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
8 Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.
qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
11 Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.
sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
12 In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum.
in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
14 Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum.
beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
17 Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
18 Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.
qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.]
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
20 [Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.
qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.
qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.]
cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti