< 出エジプト記 21 >

1 是は汝が民の前に立べき律例なり
Haec sunt iudicia quae propones eis.
2 汝ヘブルの僕を買ふ時は六年の間之に職業を爲しめ第七年には贖を索ずしてこれを釋つべし
Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.
3 彼もし獨身にて來らば獨身にて去べし若妻あらばその妻これとともに去べし
Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
4 もしその主人これに妻をあたへて男子又は女子これに生れたらば妻とその子等は主人に屬すべし彼は獨身にて去べし
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi eius erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
5 僕もし我わが主人と我が妻子を愛す我釋たるるを好まずと明白に言ば
Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber:
6 その主人これを士師の所に携ゆき又戸あるひは戸柱の所につれゆくべし而して主人錐をもてかれの耳を刺とほすべし彼は何時までもこれに事ふべきなり
offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem eius subula: et erit ei servus in saeculum.
7 人若その娘を賣て婢となす時は僕のごとくに去べからす
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt.
8 彼もしその約せし主人の心に適ざる時はその主人これを贖はしむることを得べし然ど之に眞實ならずして亦これを異邦人に賣ことをなすを得べからず
Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
9 又もし之を己の子に與へんと約しなばこれを女子のごとくに待ふべし
Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.
10 父もしその子のために別に娶ることあるとも彼に食物と衣服を與ふる事とその交接の道とはこれを間斷しむべからず
Quod si alteram ei acceperit, providebit puellae nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiae non negabit.
11 其人かれに此三を行はずば彼は金をつくのはずして出さることを得べし
Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
12 人を撃て死しめたる妻は必ず殺さるべし
Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
13 若人みづから畫策ことなきに神人をその手にかからしめたまふことある時は我汝のために一箇の處を設くればその人其處に逃るべし
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius: constituam tibi locum in quem fugere debeat.
14 人もし故にその隣人を謀りて殺す時は汝これをわが壇よりも執へゆきて殺すべし
Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
15 その父あるひは母を撃ものは必ず殺さるべし
Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
16 人を拐帶したる者は之を賣たるも尚その手にあるも必ず殺さるべし
Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur.
17 その父あるひは母を罵る者は殺さるべし
Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
18 人相爭ふ時に一人石または拳をもてその對手を撃ちしに死にいたらずして床につくことあらんに
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo:
19 若起あがりて杖によりて歩むにいたらば之を撃たる者は赦さるべし但しその業を休める賠償をなして之を全く愈しむべきなり
si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas eius, et impensas in medicos restituat.
20 人もし杖をもてその僕あるひは婢を撃んにその手の下に死ば必ず罰せらるべし
Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, criminis reus erit.
21 然ど彼もし一日二日生のびなば其人は罰せられざるべし彼はその人の金子なればなり
Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
22 人もし相爭ひて妊める婦を撃ちその子を堕させんに別に害なき時は必ずその婦人の夫の要むる所にしたがひて刑られ法官の定むる所を爲べし
Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subiacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.
23 若害ある時は生命にて生命を償ひ
Sin autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
24 目にて目を償ひ歯にて歯を償ひ手にて手を償ひ足にて足を償ひ
oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
25 烙にて烙を償ひ傷にて傷を償ひ打傷にて打傷を償ふべし
adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
26 人もしその僕の一の目あるひは婢の一の目を撃てこれを喪さばその目のために之を釋つべし
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
27 又もしその僕の一箇の歯か婢の一箇の歯を打落ばその歯のために之を釋つべし
Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similiter dimittet eos liberos.
28 牛もし男あるひは女を衝て死しめなばその牛をば必ず石にて撃殺すべしその肉は食べからず但しその牛の主は罪なし
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes eius, dominus quoque bovis innocens erit.
29 然ど牛もし素より衝くことをなす者にしてその主これがために忠告をうけし事あるに之を守りおかずして遂に男あるひは女を殺すに至らしめなばその牛は石にて撃れその主もまた殺さるべし
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum eius occident.
30 若彼贖罪金を命ぜられなば凡てその命ぜられし者を生命の償に出すべし
Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
31 男子を衝も女子を衝もこの例にしたがひてなすべし
Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit.
32 牛もし僕あるひは婢を衝ばその主人に銀三十シケルを與ふべし又その牛は石にて撃ころすべし
Si servum, ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
33 人もし坑を啓くか又は人もし穴を掘ことをなしこれを覆はずして牛あるひは驢馬これに陷ば
Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
34 穴の主これを償ひ金をその所有主に與ふべし但しその死たる畜は己の有となるべし
reddet dominus cisternae pretium iumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit.
35 此人の牛もし彼人のを衝殺さば二人その生る牛を賣てその價を分つべし又その死たるものをも分つべし
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
36 然どその牛素より衝ことをなす者なること知をるにその主これを守りおかざりしならばその人かならず牛をもて牛を償ふべし但しその死たる者は己の有となるべし
Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

< 出エジプト記 21 >